Psalms 98

AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum Psal. 48.. CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. AUG. interpretatur, quae est charitas. Plenitudo scientiae legis, quae est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra coelum? ID. Si non intelligis quid est hoc vide, quia Sion est anima quae Deum speculatur. CASS. Quis Dominus, exponit: natus. ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judaeorum, et super populos gentium. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. ID. Quia etsi crucifixus praedicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. est gloriosa praedicatio, discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Vel est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Haec, quae alius non posset. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus Quasi, quia haec facit nobis, ergo AUG. dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. CASS. indefecta stabilitas deitatis. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona. CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quae nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. ID. Testimonium est per signa aliqua praecedentis rei posita significatio: unde saepe in lege dicitur: Praecepta sunt sicut praecepta legis per Moysen data. AUG. Non dicitur nisi peccatis, propitius ignoscendo, propitius et ulciscendo, ecce etsi tanti essent isti, aliquid tamen habebant peccati; unde addit, Ne humana elatio subriperet; unde: Datus est mihi stimulus carnis meae II Cor. 12. Alias affectiones. AUG. Quas solus Deus noverat in cordibus eorum; unde poena eis pati eos cum quibus erant, pro quorum peccatis quasi suis dolebant per charitatem. Non enim fuit, ut a plerisque putatur, Moysi poena non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt; sed figura, quod qui sub lege essent, et sub gratia esse nollent, non intrarent in requiem. .
Copyright information for VulgGlossa